#Matth. XVI; Marc. VIII#Matth. XVI.#Jer. I#Luc. IX#Marc. VIII#Matth. XVI
Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi. Philippus in termino Judaeae septentrionali constituit sibi civitatem, quam vocavit Caesaream Philippi, in memoriam Tiberii, et sui nominis, et est in regione Phoenicis ubi ad radicem Libani oriuntur duo fontes, Jor et Dan, quorum rivuli sociati sub montibus Gelboe, sub urbe Cedar, secus medicabilia balnea, Jordanem faciunt. Sed et nomen ejus ex suis nominibus quasi componunt. Tamen Hieronymus dixit quia civitas illa olim dicta est Dan, ubi vitulum aureum posuit Jeroboam, a qua rivus praeterfluens dictus est Jordanis, quasi ex nomine fontis et civitatis cognominatus. Civitas eadem nunc Paneas dicitur. Josephus dicit ultra Caesaream centum viginti stadiis modicum lacum esse, qui a rotunditate Phiala dicitur semper plenus, et nunquam exuberans. Ibi oritur Jordanis, et paulo post terram ingreditur, et ad radicem Libani ebullit, quod primus Philippus tetrarcha deprehendit. Nam missis in Phialam paleis, eas apud Paneas redditas invenit. Sic Josephus vocat fontem sub Libano. Dicit etiam super Seleuciam, ex quodam lacu nasci rivum, quem vocat minorem Jordanem, et ex duobus rivis ad locum, qui dicitur aureum Templum Jovis confluentibus, Jordanis conficitur. Et interrogabat Jesus discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?Esse Filium hominis, soli Christo convenit. Adam enim filius terrae, alii filii hominum, solus Christus filius hominis unius. At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex prophetis, id est Eliseum. Quia Christus baptizabat, putabant suscitatum Baptistam, vel prophetam aliquem duorum, qui transeuntes Jordanem baptismum praefigurabant, id est Eliae et Elisei; Jeremiam vero ideo, quia sanctificatus ab utero legitur. Augustinus: Potest movere, quod Lucas dicit Dominum interrogasse discipulos, cum esset solus orans; Marcus vero dicit in via. Sed eum movet, quod nunquam oravit in via. Forte bis quaesivit. Cumque quaesisset ab illis suam, vel ipsorum sententiam, dixit Petrus pro omnibus: Tu es Christus Filius Dei vivi, id est tu es homo, secundum quod unctus es prae participibus tuis, et es Deus Filius Dei vivi. Hebraei enim consueverunt Deum vocare vivum, in sugillationem idolorum, quae non vivunt. Et ait Jesus: Beatus es, Simon Bar-Jona, id est Bar-Joanna, id est filius Joannis. Dicunt enim quidam vitio scriptorum corrupte positum Jona pro Joanna. Et addidit: Tu es Petrus. Quod Latini et Graeci dicunt petram, Hebraei et Syri cepham. Idem ergo est: Tu es Cephas. Et super hanc Petram, a qua diceris Petrus, aedificabo Ecclesiam meam. Vel super hanc Petram, confessus es, quae sola fundamentum est. Et promisit se ei daturum claves regni coelorum. Forte tunc ei soli dedit, vel post resurrectionem cum aliis. Tunc praecepit Jesus discipulis suis, ne cui dicerent, quod ipse esset Christus. Ubi intelligendum est tunc, donec eo suscitato, quod audierant in aure praedicarent super tecta. Tunc coepit eis ostendere, quia oportebat eum ire Jerosolymam, et multa pati, et occidi et tertia die resurgere. Quo seorsum assumpto, dixit ei Petrus: Absit a te, Domine, non erit tibi hoc! Graecus habet: Propitius sis tibi, Domine. Cui Dominus: Vade post me, Satana, non sapis ea, quae Dei sunt, id est sequere sententiam meam, nec adverseris mihi. Satanas enim adversarium sonat. Fuerunt qui dicerent Petrum non esse correptum, sed Satanam hoc ei suggerentem, ob ejus hunc errorem, scilicet quia credidit Satanae, etiam dicunt quod dictum ei est; Beatus es, promissionem futuram tantum esse, id est beatus eris. Tunc convocata turba cum discipulis ait: Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Crux vero tripliciter tollitur: Per martyrium, per mortificationem carnis, per proximi compassionem.